Wis 18

1Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi per eadem passi erant, magnificabant te: 2et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant. 3Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti. 4Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari. 5Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno exposito filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. 6Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent. 7Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio. 8Sicut enim laesisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti. 9Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitiae legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patri omnium decantantes laudes. 10Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. 11Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. 12Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quae erat praeclarior natio illorum, exterminata est. 13De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. 14Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, 15omnipotens sermo tuus exiliens de caelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, 16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra. 17Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. 18Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis. 19Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent. 20Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. 21Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. 22Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armatura potentiae, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans. 23Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quae ad vivos ducebat viam. 24In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. 25His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit. Erat enim sola tentatio irae sufficiens.
Copyright information for VulgS